De utero quoque et conceptione, quoniam de internis loquimur, dici necesse est, ne quid præ terisse videamur; quæ quamquam in operto latent, sensum tamen atque intelligentiam latere non possunt. Vena in maribus, quæ seminium continet, duplex est, paulo interior, quam illud humoris obscœni receptaculum. Sicut enim renes duo sunt, itemque testes, ita et venæ seminales duæ, in una tamen compage cohæ rentes; quod videmus in corporibus animalium, cum interfecta 1906 patefiunt. Sed illa dexterior masculinum continet semen, sinisterior fœmininum; et omnino in toto corpore pars dextra masculina est, sinistra veto fœminina. Ipsum semen quidam putant ex medullis tantum, quidam p. 294 ex omni corpore ad venam genitalem confluere, ibique concrescere. Sed hoc, humana mens, quomodo fiat, non potest comprehendere. Item in fœminis uterus in duas se dividit partes, quæ in diversum diffussæ ac reflexæ, circumplicantur, sicut arietis cornua. Quæ pars in dextram retorquetur, masculina est; quæ in sinistram, fœminina.
Conceptum igitur Varro et Aristoteles sic fieri arbitrantur. Aiunt non tantum maribus inesse semen, verum etiam fœminis, et inde plerumque matribus similes procreari; sed earum semensanguinem esse purgatum, quod si recte cum virili mixture sit, utraque concreta et simul co-agulata informari: et primum quidem cor hominis effingi, quod in eo sit et vita omnis et sapientia; denique totum opus quadragesimo die consummari. Ex abortionibus hæ c fortasse collecta sunt. In avium tamen fœtibus primurn oculos fingi dubium non est, quod in ovis sæ pe deprehendimus. Unde fieri non posse arbitror quin fictio a capite sumat exordium.
Similitudines autem in corporibus filiorum sic fieri putant. Cum semina inter se permixta coalescunt, si virile superaverit, patri similem provenire, seu marem, seu fœminam; si muliebre præ valuerit, progeniem cujusque sexus ad imaginem respondere maternam. Id autem præ valet e duobus, quod fuerit uberius; alterum enim quodammodo amplectitur et includit: hinc plerumque fled, ut unius tantum lineamenta præ tendat. Si vero æqua fuerit ex pari semente permixtio, figuras quoque misceri, ut soboles illa communis aut neutrum referre videatur, quia totum ex altero non habet; aut utrumque, quia partem de singulis mutuata est. Nam in cor-poribus animalium videmus aut confundi parentum colores, ac fieri tertium neutri generantium simile; aut utriusque sic exprimi, ut discoloribus membris per omne corpus concors mixtura varietur. Dispares quoque naturæ hoc modo fieri putantur. Cum forte in læ vam uteri partem masculinæ stirpis semen inciderit, marem quidem gigni opinatio est; sed quia sit in fœminina parte conceptus, aliquid in se habere fœmineum, supra quam decus virile patiatur; vel formam insignem, vel nimium candorem, vel corporis levitatem, vel artus delicatos, vel staturam brevem, vel vocem gracilem, vel animum imbecillum, vel ex his plura. Item, si partem in dextram semen fœminini sexus influxerit, fœminam quidem procreari; sed quoniam in masculina parte concepta sit, habere in se aliquid virilita-tis, ultra quam sexus; ratio permittat; aut valida membra, aut immoderatam Iongitudinem, aut fuscum colorem, aut hispidam faciem, aut vulture indecorum, aut vocem robustam, aut animum audacem, aut ex his plura.
Si vero masculinum in dexteram, fœmininum in sinistram pervenerit, utrosque fœtus recte provenire; ut et fœminis per omnia naturæ suæ decus constet, et maribus tam mente, quam corpore robur virile servetur. Istud vero ipsum quam mirabile institutum Dei, quod ad conservationem generum singulorum, duos sexus maris ac fœminæ machinatus est; quibus inter se per voluptatis illecebras copulatis, successiva soboles pareretur, ne omne genus viventium conditio mortalitatis extingueret. Sed plus roboris maribus attributum est, quo facilius ad patientiam jugi maritalis fœminæ cogerentur. Vir itaque nominatus est, quod major in eo vis est, quire in fœmina; et hinc virtus nomen accepit. Item mulier (ut Varro interpretatur) a mollitie, immutata et detracta littera, velut mollier; cui suscepto fœtu, cum partus appropinquare jam cœpit, turgescentes mammæ dulcibus succis distenduntur, et ad nutrimenta nascentis fontibus lacteis fœcundum pectus exuberat. Nec enim decebat aliud quam ut sapiens animal a corde alimoniam duceret. Idque ipsum solertissime comparatum est, ut candens ac pinguis humor teneritudinem novi corporis irrigaret, donec ad capiendos fortiores cibos, et dentibus instruatur, et viribus roboretur. Sed redeamus ad propositum, ut cæ tera, quæ supersunt, breviter explicemus.
It has been judged advisable not to translate this and the first part of the next chapter.
293:1906Bible | Daily Readings | Agbeya | Books | Lyrics | Gallery | Media | Links
https://st-takla.org/books/en/ecf/007/0070299.html
Short URL (link):
tak.la/9hkrtp3